Actus Apostolorum*

Caput 2: 24

quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni iuxta quod inpossibile erat teneri illum ab eo
(* Traductions européennes)

Glose

Suscitavit.Non usitata cum caeteris, atque communi resurrectione quae in finem differtur, sed quae die tertia celebraretur, ut assertio hujus resurrectionis testimonium esset Deitatis.RAB.Suscitavit, secundum humanitatem, quam maxime oderant Judaei.Solutis doloribus.Videtur esse sensus hujus sententiae, quod Domino ad inferos descendente dolores poenarum soluti sint, quia eum tangere non potuerunt, sed juxta Graecum in quo scriptum est:Solvens per ipsum mortis dolores, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo,patet, quia per descensum ejus liberati sunt sancti a locis infernorum; qui licet in sinu Abrahae, id est in consolatione quietis essent, a dolore tamen mortis sive inferi non erant soluti ex toto, quia non meruerant gaudia coeli intrare, donec fieret illud Prophetae:In sanguine testamenti eduxisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aquaZach. 5.. Vincti enim erant antequam educerentur.